diumenge, 11 de desembre de 2011

Immortalis Seneca



Vt iam diximus in superiore adnotatione, multi sunt hodiernis diebus qui docent supervacuam et miseram esse vitam iis qui rerum praesentium obliti in futura tantum aut praeterita animum intendunt. Sunt qui credunt recentissimam et novissimam rem ab his "magistris animi" dictis inventam esse, quamquam ipsi adfirmant praecipue ex buddhica philosophia duxisse quae in libris suis tractantur. Nos autem volumus monstrare etiam Senecam scripsisse de sollicitudinibus eorum qui vitam in perpetua exspectatione degunt:

“Illorum breuissima ac sollicitissima aetas est qui praeteritorum obliuiscuntur, praesentia neglegunt, de futuro timent: cum ad extrema uenerunt, sero intellegunt miseri tam diu se dum nihil agunt occupatos fuisse. (...) si quando illos deseruerunt occupationes, in otio relicti aestuant nec quomodo id disponant ut extrahant sciunt. Itaque ad occupationem aliquam tendunt et quod interiacet omne tempus graue est, tam me hercules quam cum dies muneris gladiatorii edictus est, aut cum alicuius alterius uel spectaculi uel uoluptatis exspectatur constitutum, transilire medios dies uolunt.  Omnis illis speratae rei longa dilatio est; at illud tempus quod amant breue est et praeceps breuiusque multo, suo uitio; aliunde enim alio transfugiunt et consistere in una cupiditate non possunt. Non sunt illis longi dies, sed inuisi; at contra quam exiguae noctes uidentur, quas in complexu scortorum aut uino exigunt!”
(Seneca, De brevitate vitae XVI 1-4)

(Nogueras scripsit)

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada