Cum plurima iam facinora facta sint a politicis Hispanis,
tum turpissimum omnium nobis hoc videtur, pecuniam infinitam argentariis
conruptis dare. Ita navem rei publicae gubernant nostri oligarchae, ut cives in
fluctus et desperationem iaciant, dum squalos voraces atque immisericordes tuentur
et pascunt. Quidnam aliud de pecunia civium Bankiae data possimus dicere? Tacent politici de
auctoribus argentariae cladis, quo multo magis pravitas rei
patet. Talia geruntur, dum instructio publica indigens neglegitur. Omnia enim,
quae argentariis dantur, educationi eripiuntur. Quam ob rem in municipio nostro Calella dicto nuper magistri quidam ingeniosi consilium optimum ceperunt, in officinas
argentarias cum discipulis intrare et in medio vestibulo considentes quasi in
schola lectionem inire. Lectio de heliocentrica doctrina incepta numquam
confecta est, quod a custodibus etiam atque etiam ex argentariis repulsi sunt
et magistri et discipuli; aliam tamen lectionem omnibus et praecipue politicis dederunt multo graviorem, quam olim Cicero noster verbis scripserat immortalibus:
“Quod enim munus rei publicae adferre maius meliusve
possumus, quam si docemus atque erudimus iuventutem?” (De divinatione II
2)
(Nogueras scripsit)
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada