Ita mutavit
homo naturam cerealium ut donum terrae venenum mortiferum factum sit. Maizium
enim transgenium maxime perniciosum esse nunc omnibus patet, cum videmus miseros mures, qui nihil nisi hunc cibum ederant, maximis tumoribus et morte
horrenda oppressos.
Societates effectoriae, quae maizium transgenicum producunt, tantum vigent et imperant ut
omnibus experimentis obstiterint. Experimentum tamen factum est, quod monstrat
quatenus mutatio naturae cerealium etiam gravissimam corpori mutationem afferat.
Et, quod tristius mihi tandem videtur, ut stultitiam et insaniam hominum demonstret homo, maximum innocentibus bestiis oportet supplicium dare.
(Nogueras scripsit)
(Nogueras scripsit)
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada