diumenge, 24 de juny de 2012

Argentarii apud iudices



Sic describitur in Aegyptiorum libro Mortuorum dicto iudicium quo veniunt homines cum a vita discedunt. Coram Osiride eo modo loqui debet mortuus: “Numquam malum hominibus intuli. Numquam homines oppressi. Numquam mentitus sum, nec de insidiis novi. Numquam malus fui...”

Anubis libram ante eum tenet. in altera lance cor mortui ponitur, plumam altera sustinet. Est enim haec pluma Iustitiae (quae Maat dicitur lingua Aegyptiorum). Si verum dixerit mortuus, lances aequum pondus ferentes geminae pendebunt.

Hoc nuper legens cogitabam de argentariis et de politicis nostris, qui nationem ad cladem et perniciem traxerunt. Nescio an post mortem apud Osiridem venturi sint; nec verum omnibus verbis magicis Libri Mortuorum iuvantibus tale iudicium iis bene cedere posset, qui non solum pecuniam infinitam furati sint, sed etiam cives ad egestatem et desperationem adduxerint. Num autem vivi nullum iudicium in eos videbunt, nullas poenas dabunt facinorum?

Etenim argentarios iudicia non decere adfirmant politici, conruptos ipsi conrupti adiuvantes. Quam ob rem “Indignabundi” conati sunt pro civibus argentarios potentissimos persequi. Cum pecuniam a populo petiverunt ad Rodericum Ratum (Rodrigo Rato) apud iudices deferendum, 15.000 eurones uno die accepti sunt. Ergo Rodericus Ratus iudicabitur. Forsitan et alii gradatim poenas dabunt. Politici enim tacent, cives autem vident et audiunt. Non impune irridebuntur.

(Nogueras scripsit)

dimecres, 6 de juny de 2012

Lectio in argentaria

             
Cum plurima iam facinora facta sint a politicis Hispanis, tum turpissimum omnium nobis hoc videtur, pecuniam infinitam argentariis conruptis dare. Ita navem rei publicae gubernant nostri oligarchae, ut cives in fluctus et desperationem iaciant, dum squalos voraces atque immisericordes tuentur et pascunt. Quidnam aliud de pecunia civium Bankiae data possimus dicere? Tacent politici de auctoribus argentariae cladis, quo multo magis pravitas rei patet. Talia geruntur, dum instructio publica indigens neglegitur. Omnia enim, quae argentariis dantur, educationi eripiuntur. Quam ob rem in municipio nostro Calella dicto nuper magistri quidam ingeniosi consilium optimum ceperunt, in officinas argentarias cum discipulis intrare et in medio vestibulo considentes quasi in schola lectionem inire. Lectio de heliocentrica doctrina incepta numquam confecta est, quod a custodibus etiam atque etiam ex argentariis repulsi sunt et magistri et discipuli; aliam tamen lectionem omnibus et praecipue politicis dederunt multo graviorem, quam olim Cicero noster verbis scripserat immortalibus:

“Quod enim munus rei publicae adferre maius meliusve possumus, quam si docemus atque erudimus iuventutem?” (De divinatione II 2)

(Nogueras scripsit)