Nuntii de politicis corruptis Hispanis ad nos crebri adferuntur his diebus. Nuper audivimus Aloisium Bárcenas, qui fuit Factionis Popularis (PP) arcarius, 20.000.000 euronum in argentaria Helvetica condidisse. Ceterorum autem res gestas non minus nauseamus audientes: mercedem illicitam hic dat, accipit ille; plerique beneficia flagitiosa a Bankia accipiunt, omnes nummos modiis metiuntur atque fructum latrocinii transferunt quo nullum tributum detrimenta inferat. Diversa a diversis agitantur, ad hoc solum tandem cuncta tendunt, ut videatur res publica nihil aliud nisi ludus latrunculorum.
Quoniam nostri politicorum nos taedet, ad antiquos
Romanos nos vertemus, qui nullo modo corruptelis vacabant. Ex viris insignibus corruptis C. Licinium Stolonem eligam, non quod eius fraus maior sit, sed quia vix
sine risu audiri potest.
Vt a Tito Livio traditum est, tribunus C. Licinius Stolo cum
collega L. Sextio promulgavit “leges omnes adversus opes patriciorum et pro
commodis plebis” (Liv. VI 35). Etenim una ex tribus eorum legibus de modo agrorum tractabat,
“ne quis plus quingenta iugera agri possideret”. Sed postea Licinius, qui pro plebe tam
acerrime pugnasse dictus est, “sua lege decem milibus aeris est damnatus, quod
mille iugerum agri cum filio possideret emancupandoque filium fraudem legi
fecisset” (Liv. VII 16).
Ecce latrunculus subtilis atque elegans!
(Nogueras scripsit)
Ludus latrunculorum inter duces certatur qui suos milites callida ratione et strategematibus regunt, instruunt, ordinant: sed nostris in ludispublicis unusquisque senator magistratusve se pro duce habet, neque inter tot diversas libidines, quibus suis quisque oboedire homunculus politicus gestit, potest una et communis voluntas oriri, unum et commune bonum percipi. Acies autem latrunctulorum militiam militaremque disciplinam refert: turba vero latronum publicorum similior videtur circensibus illis ludis, in quibus leones fortes et veri a fictis morionibus domantur dum seminudae funambulae caelitus delabuntur. Immo fortasse aptior ad sensus translationem proferendam esset ludus esurientium hippopotamorum: http://youtu.be/8HPI_HT6yjo
ResponEliminaPer iocum scripsi “ludum latrunculorum” fieri rem publicam, quod politici quasi latrunculi (id est, praedones) cives illudunt et deridunt. Maxime quidem abest, ut tu pulchre dicis, ludus ipse latrunculorum, qui ingenium et disciplinam lusorum requirit, a facinoribus hominum politicorum. Iocosa et aptissima mihi videtur comparatio, quam invenisti, cum ludo esurientium hippopotamorum! Numquam ante tam recte et salse illustrata est agitatio corruptionis...
EliminaGratias et pro hoc commentario tibi ago, et pro ceteris commentariis quos reliquisti in blogo discipulorum meorum, “in aversa charta".
Amicitiam meam accipe.