dissabte, 30 de setembre de 2017

De suffragiis et libertate in Catalonia


Iampridem scimus veram democatiam et populi voluntatem scelus esse in ea oligarchiae hodierna forma quae perverso nomine «democratia» appellatur. Violentiam potentium videmus his diebus contra voluntantem multitudinis quae suffragium pro rem publicam et nationem novam petunt in Catalonia. Populi clamoribus respondent punitiones, carceres, terror. Minae in cives iactantur. Situs interretiales supprimuntur. Iura civium proculcantur. Mendacia finguntur et pervulgantur. Quibus malis cives opponunt flores, laetitiam et ingenium.

Vetatis suffragiis politici Hispani hanc unam rationem et causam adferunt, ut unitas Hispanicae Nationis veneranda sit et colenda in aeternum. Tanto minus valent simulacra, eo magis superbiam atque ferociam ostendunt. Quidnam sit natio nisi simulacrum, cum mundus omnis imperio oeconomicae rationis administratur, quod longe supra nationes viget? Quare integritas Hispanicae nationis quasi ἱερὸς λόγος habetur?

Ut scripsit Kropotkin, periculosum est populo novas res moliri dum nihil praevisum et praescriptum est de novo rerum ordine quo incurrit. Nam natio novissima quo pacto fugiat imperium oeconomicae iniquitatis quod orbem terrarum servituti subicit, res incertissima mihi videtur. Incertitudo autem levior fit quam coercitio et animadversio oligarchiae Hispanicae. Voces civium qui libertatem eligendi vindicant molestiam afferunt non solum oligarchis Hispanis sed etiam oligarchis Europaeis: eo magis audiendae sunt. Eventus suffragii (utrum secessio ex Hispania sit perficienda annon) secunda res mihi videtur: servandum est quoquomodo suffragium ipsum.

Obsidetur vera democratia. Cras nobis mittent custodes publicos quibus imperatum erit loca ad suffragia parata claudere, urnas et tabellas tollere, atque adeo homines qui libertatem vindicant ante iudices tradere. Cives autem suffragia ferent. Nam urnis adreptis et locis clausis, corpus et vox ipsa cuiusque civis in viis suffragium fiet.

(Nogueras scripsit)

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada