dimecres, 12 de desembre de 2012

12 / 12 / 12


Quoniam hodie ter iteratur 12,  conspicuum hunc diem esse existimant nonnulli (hoc etiam sensit, ut palam est, novus et inlustris pipiator...). Mihi quidem dies aptissimus videtur ad cogitandum de principiis, quibus natura regitur, quod his de rebus quaerentes saepe reperimus numerum 12, atque 3 et 6, qui in eo continentur. Etenim iam antiqui Graeci cum originem deorum narrabant his computis maxime utebantur: ut ab Hesiodo proditum est, initio fuerunt Chaos, Eros, Gaia. Sex porro fuerunt Titanes, atque sex Titanides (adice tres Cyclopes et tres Centimanus), inde duodecim dii in Olympo sedentes, quos Graeci maxime colebant. Et alia exempla dari possunt, quae monstrant apud Graecos tales numeros a rebus divinis minime alienos fuisse.

Sed ut ad res scientificas transeamus, etiam in hodierna descriptione principiorum naturae a physicis instituta, nisi fallor, eminet haec series numerorum. Particulae autem elementariae sunt res minimae, ex quibus omnes maiores particulae componuntur. Omnes res, quas videmus (atque quas non videmus), quae sunt quaeque fuerunt, factae sunt ex his elementariis particulis. Separantur quidem in duo genera: fermiones et bosones. Sunt fermiones particulae turbine (spin) ½, ex quibus fit quod “materiam” appellamus; dicuntur autem bosones “gauge” eae particulae turbine 1 (id est, integra), quae vires inter particulas transferunt.

Quot igitur particulae elementariae (id est, quot fermiones et quot bosones) reperiri possunt? Ecce responsum quod plerique scientifici probabilissimum putant:

-12 fermiones, in duo genera divisi: leptones et quarca. Vtrumque genus dividitur in tres 3 “familias” aut species. Sunt 6 leptones (e.g., electron inter leptones numeratur) et 6 quarca, ex quibus omnis materia nuclearis atomi componitur.

-12 bosones “gauge”: photon, bosones W+, W-, Z0, atque octo gluones (boson higgsianus non inter bosones “gauge” numeratur).

Ita numeris 3, 6, 12 ordo particularum signatur, ut in mythis harmonia caelestium. Fortasse, ut credo, perquisitiones futurae demonstrabunt hoc schema nequaquam in rebus inesse, sed in mente humana tantum quae de rebus cogitat. Atqui hoc mirum adhuc mihi videbitur, quare homines saepissime hos numeros reperire credant res caelestes aut principia naturae perscrutantes? Quare hunc sensum, hanc formam cogitationis habemus, aut unde?

(Nogueras scripsit)

Si relationem videre cupis qua particulae elementariae simplicibus verbis et eloquentissimis imaginibus perbelle explicantur, hic preme.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada