dilluns, 3 de desembre del 2012

O Solon, Solon!


Cum videmus cottidie cives proper pecuniam debitam domos suas amittere et in viam iaci, et nationem totam in servitutem reduci, in memoriam nostram redit ille Solon Graecus, qui vixit abhinc MMDC fere annos. Condonavit enim ille poeta et sapiens inter septem sapientes numeratus omnia debita Atheniensibus, per legem Seisachtheian graece appellatam (a seiō, “succutire”, et akhthos, “onus”). Vt pulchre dicit in oratione supra inserta scriptor Pedro Olalla, abolitio debitorum Athenis viam aperuit Democratiae et libertatis. Nulla enim in coetu servorum est Democratia.

Sed divites et potentissimi optimum semper exitum sibi parant, etiam in terra sapientium. Nam, ut traditur, cum Solon privatim consilium suum nuntiasset amicis, illi multa praedia et fundos emerunt,  et nova lege usi, aes alienum, quod sumpserant, numquam reddiderunt (1). Sic divites divitissimi facti sunt. Nihil novi sub sole!

(Nogueras scripsit)

(1) Plutarchus, Moralia 807 e-f; Vita Solonis 15; Aristoteles, Ath. Pol. VI. Et Plutarchus et Aristoteles adfirmant hoc Solone nesciente factum esse.

2 comentaris:

  1. Quippe "nihil noui sub sole", lampade uidelicet pingui ea quae uias homunculorum politicorum illuminat tortuosas, sed forte fortuna aliae nouae uiae eaeque in dies magis frequentatae illustrantur luce clariore quam solis radii.

    ResponElimina
    Respostes
    1. Pulcherrime dictum! Dum sordida oligarchiae facies patet in dies, multo magis crescit nova spes et novus sensus civilitatis dignitate humana innixus. Novae enim sodalitates ubique creantur quae subveniunt (nullo lucro facto) hominibus egestate aut morbo cruciatis. Quotienscumque homo auxilium atque gaudium et spem homini fert,

      "quasi lumen de suo lumine accendat facit,
      nihilo minus ipsi lucet, cum illi accenderit"

      ut ab Ennio scriptum esse traditur. Quamobrem amicitia, humanitas, solida inter homines fides et consociata voluntas, ut tu perbelle scribis, luce sua crescente vetustam illam solis multo iam superant.
      Permultas gratias ob commentarium tuum verbis tam lautis scriptum, ex quibus etiam animadverti nimis me de pravitate politicorum in hoc blogo scripsisse. Nunc ad bonitatem hominum vertere tempus est!
      (volebam autem notulam de ministro nostro Wert et de lege odiosa sua scribere... quam fortasse tandem scribam...)

      Elimina