diumenge, 14 de juny de 2015

Salve, Philae!


Hodie experrectum est modulum exploratorium in cometa 67P Churyumov-Gerasimenko missum, quod Philae nominatur. Atque simul cum exspectatissimis eius signis expergiscitur hoc blogum diu sopitum et derelictum!

Modulum Philae ex astronave Rosetta eiectum  in solum cometae pervenit die 12 Novembris 2014. Cum forte cecidisset Philae in locum obscurum, propter lucis inopiam nullam vim agendi habebat.  Nunc quod iam cometa ad perihelium proxima venit, lux et calor solis satis energiae modulo praebet ad signa mittenda.

Memores sumus etiam Rosettae, quae adhuc cometam circumire pergit atque infinita photographemata mirabilia per tot menses ad nos misit! Ecce imago quae ex multis carissima mihi est, ubi cernitur vallis altissima Hathor appellata. Is locus familiaris simul et insolitus novitatem Rosettae explorationis perbelle exprimit. Posthac res novas ex modulo tandem excito etiam exspectabimus! 

(Nogueras scripsit)

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada