divendres, 3 de juliol de 2015

Novi Horizontes


Mox Pluto minus remota nobis videbitur, quod paucis interiectis diebus speculatrum spatiale New Horizons (latine “Novi Horizontes”) iam adtinget eam extremam planetulam. Perveniet enim New Horizons proxima Plutoni 14 Iulii, explorabit inde et planetulam ipsam et satellites eius, atque alia corpora ad Kuiperi zonam pertinentia.

Pluto reperta fuit anno 1930 ab astronomo Clyde Tombaugh, cui New Horizons honorem tribuit partem eius cinerum vehens. Anno 1978 inventus est maximus Plutonis satelles Charon appellatus. Nunc scimus quattuor satellites circum planetulam volvere praeter Charontem: Styx, Nix, Kerberos et Hydra. Quos mox melius cognoscere poterimus per imagines mirabiles atque cetera data speculatri instrumentis collecta.

Sed ut iam ad res terrestres transeamus, dum iter suum pergit New Horizons, Graecia quoque ad finem incertum itineris pervenire videtur. Quia non diutius possunt Graeci saevas condiciones ab Europae dominis accipere et gravissimum iugum servile ferre. Vt iam bene sciebant Romani, qui tributum nimium poscit, non argentum sed exitium poscit. Quamobrem suffragiis detrectare debent Graeci imperia scelerata eorum qui commodum divitum dumtaxat tuentur, atque discedere a via ubi nulla salus, nulla spes, nulla humanitas inest aut dignitas. Num melius est sine ulla populi voluntate cognitam cladem exspectare quam effugium quodam novum quamvis incertum adsequi?

Nomen parvuli vehiculi spatialis omen Graecis nuntiare videtur his diebus ex angulo solaris ordinis remoto ad mortalium ordinem rerum. Nam novi et incertissimi horizontes in Graecia nunc patent, non periculo vacantes. Sed iam spes quaedam in eo inest, ut horizontes tandem et  lux nova post tantam ruinam cerni possint.

(Nogueras scripsit)

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada