Certissimae res saepe nobis videntur, cum plane scimus nos verum habere responsum aut rectum cepisse consilium. Quid sit porro certitudo ipsa, aut unde veniat, incertissima est quaestio.
Olim librum
legi a neuroscientifico scriptum R. A. Burton nomine, cuius titulus est
On being certain (1). Non est tractatus scientificus, sed potius opusculum
ubi libere de certitudine disputatur. Quaerit auctor libelli an certitudo sit sensus quidam, sicut alii sensus quibus diversi status
corporis (2) conscientiae patefaciunt: sitimus enim cum aqua nobis deest, cibo
carentes fames nos premit. fatigatio somnum, vulnus dolorem excitat. Non aliter
certitudinis sensus statui cuidam cerebri congruere videtur, cum responsio
quaeritur aut consilium.
Eo modo conscientiae “nuntiatur” synchronismus quidam
fieri in communicatione neuronum. Ita ut bibimus quod sitis conscii simus, aut
edimus cum famis signa sentimus, sic hic sensus ad neuronum coniunctionem pertinens videtur causa ut de singulis rebus decernere possimus.

Ex parvulis argumentis undique ductis in eo libro res tractatur, sed nulla definitio, nullum indicium aut argumentum grave ibi inveni
potest, nihil tandem probatur. Auctor numquam adfirmat rem unam esse
quae plurimis verbis appellatur (feeling of knowing, feeling of correctness, feeling of
conviction atque feeling of certainty). Mihi autem placuit hic libellus quod
certitudo, quae multo abesse potest a veritate rerum, proxima ibi depingitur
affectibus. Atque mihi placuit praecipue quia auctor (ipse
neuroscientificus) scribere videtur contra solitam neuroscientificorum
arrogantiam, qui adfirmare solent: “de cerebro nondum omnia scimus, mox tamen
sine dubio sciemus”.
Ab eo libro perquisitionem bibliographicam incepi de sensu
certitudinis amplius scire volens. Quod inveni in proximo scripto
traditura sum.
(Nogueras scripsit)
(1) R. A. BURTON, On Being Certain. Believing You Are Right Even When You're Not, 2008.
(2) De statibus
corporis in cerebro fictis, cf. v.g. A. DAMASIO, Self Comes to Mind , 2010.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada