Ut docet Cornelius Castoriadis philosophus, varia de
Democratia Atheniensi referens, nulla est veritas in rebus politicis cum
democratico more componuntur, nulla est ἐπιστήμη, sed δόξα tantum. Atque
quoniam δόξαι sunt aequae (optimam enim sententiam quisque defendere credit),
et tamen una ceteras anteponi debet, hoc invenerunt Athenienses, ut cives
suffragia ferentes pondere numeri exitum darent certamini opinionum (1).
Iampridem oportebat suffragium licitum de nova re publica haberi in Catalonia, cum id multi peterent. Non quia novitas ipsa desideranda esset (quod minime credo), sed quod oportebat ratione numeri finem contentioni dare. Oportebat iure suffragia hac de re ferre, auditis argumentis utriusque partis: quo proposito haec res publica desideranda sit, si desideranda, aut quibus beneficiis potius in Hispania manere optandum. Hoc erat quaerendum, utra ex duabus sententiis aequis praestaret inter cives aequales.
Sed Catalanis libertate quaerendi carent. Cur non datur? Quia non licet. Cur non licet? Quod non sinit Lex. Atque Lex semper servanda, colenda et veneranda.
Certissime servanda est Lex, sed quae est Lex illa, quae immutabilis et aeterna contra voluntatem multorum civium iactatur? Ad memoriam mihi veniunt illa verba legatorum Atheniensium ante cives Melinos, quae Thucydides tradidit. Athenienses, quibus in animo est omni modo punire et caedere Melinos, adfirmant se uti hac lege (νόμος), qua vincat semper armis et imperet qui fortior sit (Thuc. V 105, 2).
Hoc bene sciebant Athenienses, ut δόξαι aequae sint inter aequos tantum. Aequitate deficiente, deficit etiam libertas. Negatur suffragium Catalanis, atque violentia et oprobium in eos adicitur, ut simul cum voluntate et libertate etiam et dignitas civium proculcetur.
Quia cives voluntatem incolumem pacifico modo defendunt, seditiosi et scelerati et insani appellantur et fustibus vapulant. Dignitas civium scelus odiosum habetur. Homines qui nihil mali fecerunt atque politici a populo electi in carcere clauduntur. Et mendacia quoquoversus pervulgantur, ne quis possit (ne quidem cupiat) scire quae re vera agantur in Catalonia. Ita Lex fortiorum viget et imperat.
In iniuriis tamen dignitas civium integra servabitur.
(Nogueras scripsit)
(1) Cornelius Castoriadis, "Imaginaire politique grec et moderne", in La montée de l’insignifiance. Les Carrefours du Labyrinthe, 4, Lutetiae editum opus anno 1996, p. 201.